monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > bnf8562.63 > bnf12590.92 > sectio 110 > 67 > Psalmi, 114 > 58 > vel psalmi quare dicantur. > bnf12590.97 > 216 > bnf10439.92 r > sectio 10 > an certe unus liber debeat nuncupari. > sectio 116 > csg51.231 > sectio 5 > sectio 3 > bnf2607.13 > sectio 9 > csg42.19 > sectio 15 > sectio 4 > bnf8562.15 > sectio 296 > 9 > bnf12590.252 > > uwbM.p.th.f.68.336 > uwbM.p.th.f.69.52 > sectio 12 > sectio 52 > bnf12590.159 > 170 > sectio 292 > bnf8071.29 > sectio 6 > 8 > bnf6383.31 > ad Hebraeos, 11 > sectio 24 > sectio 5 > sectio 8 > bnf8071.62 > sectio 7 > sectio 4 > bnf8562.7 > Ioannes, 16 > bnf8562.74 > sectio 145 > sectio 19 > sectio 13 > sectio 857 > sectio 22 > sectio 2 > bnfGrec107.383 > 63 > 24 > csg48.391 > 12 > 66
Ambrosius, De Tobia, § 65 <<<     >>> § 67

Ambrosius, De Tobia, § 66

1 hanc pecuniam faenerat populus nationum, qui sciuit accipere faeneratum, qui sciuit cernere, qui sciuit excutere.
2 recusasti indiga faenoris spiritalis: egere coepisti.
3 de te igitur a dei filio dictum est: mutuabitur peccator et non soluet.
4 tibi dicitur: aduena qui est in te ascendet super te, tu autem descendes in imum.
5 nescit enim summum qui Christum ignorat, in inferno semper est qui non ascendit ad Christum, in summo autem populus qui uerbum recipit.
6 hic habet fidei omne patrimonium, de hoc dicit lex: hic tibi faenerabit, tu autem non faenerabis ei: hic tibi erit caput, tu autem eris cauda, hoc est: ille erit primus, tu ultimus et abiectus.
7 auferam a Iudaea caput et caudam, initium et finem: initium Christum, qui interrogatus qui esset respondit: initium, quod et loquor uobis.
8 finem quoque Christum dicit; ipse est enim finis legis ad iustitiam omni credenti.
9 ergo qui non credit ad iustitiam nec initium nec finem habet, sed ipse sui finis est.
Ambrosius HOME

bnf1732.279

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik